THERMAE

THERMAE
I.
THERMAE
castrum agri Narbonensis, 5. leucis a carcassona, in altissimi montis supercilio, quod unâ solum parte adiri poterat. Eius domini Raimundi Militis, sub dominio Vicecomitis Biterrensis, meminit Petrus de bello Albig. c. 41. Etiam castrum, de Terminis dictum est, hodie Termes, cuius ager Termenez. Hadr. Vales. Notit. Gall. Item civitas Thraciae; unde sinus Thermaicus, Ital. Golfo di Salonichi. Sinus rnaris Aegaei, in Macedoniam extensus, in cuius intimo recessu ad Boream Thessalonica est, ubi antea Therma, unde ei nomen, vide infra in voce Thermaeus sinus. Urbs quoque Angliae, vulgo Bathe. Vide Mons Badonius, et Bathonia urbs. Thermae quoque in Gallia sunt, vulgo Chaudes Aigues, oppid. Velaunorum, inter Fanum S. Flori et Mimatum. Baudrando oppid. Alverniae superioris in limite Ruthenorum et Mimatum, longe a Velaunis in Occasum, 3. leuc. a Floriopoli in Meridiem, Thermae item geminae, Germaniae urbes, superior et inferior, utraque Baden vulgo. Una in Helvetiis ad Limagum fluv. inter Tigurum 2. et Basileam 6. leucis, ubi comitia generalia Helvetiorum fiunt. Vide Badena. Altera urbs Marchiae Badensis caput in Brisgoia et silva nigra, inter Friburgum ad Austrum 8. et Spiram in Boream fere totidem leuc. ab Argentorato 5. Vide Bada. Sunt et Thermae Austriacae, Baden, oppid. cum Balneis inter Viennam et urbem novam 4. leuc.
II.
THERMAE
species aquarum medicatarum, quarum seriem et virtutem recensent Kircherius, Mund. Subterrant. l. 5. sect. 3. Bauhinus, Fallopius, Rulandus, etc. Et primus quidem observat, earum octo dari in Portugallia, 40. in Hispania: 45. in Gallia: 120. in Germania: 86. in Italia: 9. in Hungaria, locisque vicinis: 16. in Illyrico: in Graecia et vicinis Insulis 22. Polonicas certô numerô non prodit. Becmannus e thermis Anglicis nobiliores Bathoniensis tribus, et Buxtonenses, novem fontibus ebullientes, addit. Thermarum Iapanensium laûs Singacko, aqua adeo acris est, ut ad ossa usque carnem corrodat; quô suppliciô haud pridem Christianorum Nangesaccensium constantia, post multa alia frustra tentata, expugnata est: Eorum enim nemo prae doloris magnitudine perstitit, praeter adolescentulum septendecim annorum, qui multoties aquâ illâ stillatim nudo suo corpori affusâ cruciatus, mox refocillatus, dein iterum cruciatus, animam maluit Servatori hôc lotam liquore reddere, quam fidem abnegare. Varen. de religion. Iapan. c. 11. Parum absimiles Thermis, ignei sunt fontes, quorum magnus numerus in regni Chinae provinc. Xansi, quibus et incolae ad coctionem suam utuntur, Neuhof. Itiner. Chinens. p. 12. etc. Unde Thermis calor, Pontanus his verbis scribit:
Baiano sed ne fumare in littore Thermas,
Mirêre, aut liquidis fluitare incendia venis,
Vulcani fora sulpureis incensa caminis
Ipsa monent, late multum tellure sub ima
Debacchari ignem camposque exurere apertos.
Inde fluit calidum reserens ex igne vaporem
Unda fugax, tectis fervent et balnea flammis.
De quibusdam Thermis in specie, vide porro infra. Dictae etiam sunt Thermae loca balneis destinata, in quibus plus luxus et insaniae quam in ullis aliis operibus, apud Veteres Romanos deprehenditur, notatque Ammianus, Thermas Imperatorum provinciarum in modum exstructas fuisse. Erant aut aestivae aut hiemales, quales uno eodemque in loco exstruere instituerat Gordianus: sed morte praeventus non absolvit. Hiemales trans Tiberim Aurelianus fecit. Servierunt autem illae primum Imperatoribus privatim, postea et populo vulgata sunt: patebantque aliquando interdiu, corrnptioribus temporibus etiam noctu. Consuetô more mixtae et communes minime fuerunt, quod tamen malorum Principum culpâ aliquoties factum est. His, ut Aquaeductibus, caestella adiuncta erant, in quibus aqua conservabatur: et subiuncti canales, per quos caduca et inutilis effluebat. Parietes autem castellorum malthati erant tam tenaci ac durâ materiâ, ut vix ferrô frangerentur. Sola Thermarum Balnearumque interdum vitrô sternebantur, ut Agrippinarum: frequentius lapide, aut crustis marmoreis latis, tessellis quadratis varii coloris; nigri, ut Balneae Palatinae: nigri albique, ut Thermae Commodi et Antonini, vide Nicol. Sipontinum, Lipsium, Rosinum, l. 1. Antiqq. Roman. c. 14. Alios: Inprimis Andream Baccium Elxidianum, l. 7. de Thermis. Hodie in urbe maiora omnia acdificia ab imperitis Thermae vocantur, inquit Dempsterus, propter Diocletianaeas et Antonianas, quod suô quoque factum tempore non dissimulavit Blondus. Species quasdam Thermarum Romanar. Vide infra. Adde de voce, Subintellig. aquae, sicut Graeci cum θερμὰ dicunt, subintelligunt, ὕδατα, Salmas. ad Solin. ubi de Thermis Himeraeis, Siciliae urbe, Romanorum Colonia, multa, p. 114. Coeterum Thermae numquam Romae ante nonam olim patebant: Hadriani tempore octava iis aperiendis constituta est. Tacitus vero Imperator ante lucernam claudi iussit, ne quid per noctem seditionis oriretur; Quam in rem vide Salmas. ad Historiam Aug. ubi et de Thermis Alexandrints, Antoninianis, Commodianis, Diocletianis, Gordianis, Hiemalibus, Neronianis, Severianis, Titianis, Varianis passim: adde quae supra diximus de Balineis Balneis, Gymnasiis et Lavandi ritu.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Thermae — Ther m[ae], n. pl. [L. See {Thermal}.] Springs or baths of warm or hot water. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Thermae — (v. gr.), 1) warme Bäder, s.u. Bad (Ant.); mehre einzelne nach ihren Erbauern od. Besitzern benannte Bäder zu Rom, z.B. Th. Constantini, Th. Titi et Vespasiani etc., s.u. Rom S. 247; 2) warme Quellen, daher Name mehrer Städte mit warmen Quellen,… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • thermae — [thʉr′mē] pl.n. [L < Gr thermai, pl. of thermē, heat: see WARM] hot or warm springs or baths; specif., the public baths or bathhouses of ancient Rome …   English World dictionary

  • Thermae — This page is on buildings used for Roman bathing. For the activity in general, see Ancient Roman bathing. The terms balnea or thermae were the words the ancient Romans used for the buildings housing their public baths.Most Roman cities had at… …   Wikipedia

  • thermae — /therr mee/, n. (used with a pl. v.) 1. hot springs; hot baths. 2. a public bathing establishment of the ancient Greeks or Romans. [1590 1600; < L < Gk thérmai; n. use of pl. of THÉRME heat; see THERMO ] * * * Public bathing complex of ancient… …   Universalium

  • Thermae — Überreste der Caracalla Thermen Thermen (Plural, lateinisch thermae), gelegentlich auch Therme (Singular) wurden die Badehäuser im römischen Reich genannt. Nach einer Zählung um 400 n. Chr.[1] gab es allein in Rom 11 allgemein zugängliche Thermen …   Deutsch Wikipedia

  • thermae — n.pl. Gk & Rom. Antiq. public baths. Etymology: L f. Gk thermai (pl.) (as THERM) * * * ˈthərˌmē noun plural Etymology: Latin more at therm : a public bathing establishment especially in ancient Greece or Rome * * * /therr mee/, n. (used with a pl …   Useful english dictionary

  • Thermae (disambiguation) — Thermae may refer to:*Thermae, the building that housed ancient Roman public baths *Termini Imerese, Thermae Himerenses or Thermae Himeraeae, in ancient Sicily *Thermae Bath Spa, a modern spa built next to the Roman Baths in Bath, England… …   Wikipedia

  • Thermae Romae — テルマエ・ロマエ (Тэрумаэ Ромаэ) Жанр комедия Манга Автор Мари Ямадзаки Издатель Enterbrain Публикуется в Comic Beam …   Википедия

  • Thermae Bath Spa — is a modern spa in the city of Bath, England, opened in 2006. It is owned by the local Bath and North East Somerset council, and operated by the Thermae Development Company.The main spa has two natural thermal baths, a rooftop pool and an indoor… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”